- QUADRANS Catoptricus
- QUADRANS Catoptricusinstrumentum est, quô, ope aliorum speculorum planorum, quae in modum libri ad invicem commissa sunt et circa communem verticalem axem mobilia, inter duas planas et Horizonti parallelas tabulas et secundum quadrantis lineas concentrata, atque graduata sunt, mir exhihentur. Hoc, quô magis acuitur angulus, tantô pluries obiecta multiplicat; videsque, dum partes ad angulum acutiorem promoves, obiecta et multiplicari et velocissimô motu mox ad obiectum accedere, mox recedere, usque ad angulum rectum, latera reducendo, donec paulatim eorum species penitus evanescant: unde et obiectiva species in eo varias vultuum transmutationes, membrorumque mutilationes, modo in tholo pendulas, modo in aere volitantes, exhibet: in Musaeo Kircheriano Romae. Vide Georg. de Sepibus in Descript. eius p. 36.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.